[2] Serenissimo potentissimoque Principi ac Domino Ernesto Ludovico
Landgravio Hassiae, principi Hersfeldiae, comiti in Cattimeliboco, Dezia,
Ziegenhainia, Nidda, Schaumburgo, Ysenburgo, Budinga, etc. etc. Domino
suo multo clementissimo hoc cultus literarii genere pietatis partes
conatus explere, aeternamque felicitatem ac dignam principe Christiano
apprecatus praesidium ad tuendam probitatem amplificandaque studia expetiit
quam potuit demississime subiectissimeque G[othofredus] Arnoldus.
[3] Academiae Gissenae Rector D[ominus] Michael Bernhardus Valentini
totusque senatus academicus nobiliss[imis] academiae civibus s[alutem]
p[lurimam] d[ico].
Optimi saepe pessimam corruptionem esse, siquid aliud, sane rerum historicarum
perversio ad oculum ostendit, quae ut veritate sua lucentes iuris publici
fundamenta firmaque regnorum et imperiorum stabilimenta sunt, ita sive
dolo sive negligentia corruptae integris saepe regionibus atque regnis
exitium portendunt. Tristissimum huius rei exemplum praebet bellum,
quo Germania hactenus affligitur, decennale, cui iniustissimae exterorum
praetensiones, quibus eradicatis primum aut suppressis antiquae Germaniae
historiis, regionum suarum terminos ampliare gestiunt, aut speciem aliquam
aut occasionem primitus dederunt. Habebat equidem quam plurima eaque
ponderosissima momenta, quibus a Cluverio iam dudum elegantes circumscriptos
Germaniae fines statuminare poterat Conringius polyhistor, sed aureum,
quod astutissimum Galliarum rex ipsi iniecit, capistrum obstitit, quominus
in vulgus [4] exeundo fictitiis eius praetensionibus obicem figere
potuerint. Nec parilia Obrechti fundamenta quorum in prodromo Rerum
Alsaticarum [Ulrich Obrecht, Alsaticarum rerum prodromus, Argentorati,
1681]. nobis spem olim fecit, hactenus detecta sunt postquam
simili stratagemate per summos honorum apices, in partes gallicas sive
raptus, sive captus fuit. Hinc ruptis et corruptis seculorum pristinorum
foederibus et historiis, iniquissimis suis postulatis facile colorem
addere novisque reunionibus vix unquam unctos aliorum terminos, suis
subdole adiicere potuerunt. Quid quod in prioribus seculis, corruptelarum
eiusmodi vestigia prostant cum non tantum Graeci (quorum fides hinc
sublesta est, historiis suis fabulas saepe immiscuerunt, sed et de Odoardo
quodam Angliae rege enarrat Boëtius, quod debellat a Scotia omnes
Scotorum historias Vulcano obtulerit, ne per easdem unquam potentiam
antecessorum aut in memoriam sibi revocare aut in exemplum proponere,
sicque turbas aliquando et motus intestinos movere possent. Quantae
vero corruptelae historiam ecclesiasticam infecerint, quis aut antiquissimos
Christianorum ritus suppresserunt aut fanaticis ethnicorum superstitionibus
deturparunt heterodoxi, vel unicum illustris Spanheimii votum testatur,
dum in praef[atione] ad introd[uctionem] in Hist[oria] S[acra]:
«Utinam exstaret, inquit, s[acrae] historiae hic fructus, quo haec
nostra tempora ex prioribus emendarentur, et praeterita illa hac superiora
ecclesiae veteris orbi Christiano postliminio redderentur!».
Possent et aliorum hac in parte desideria fusius exponi, nisi fundum
hunc iam dudum et excoluisset et occupasset vir nobilissimus atque excellentissimus
D[ominus] Gothofredus Arnoldus, qui a celsissimo Hassoram Principem,
D[omino] Ernesto Ludovico, Hassiae Landgravio, Principe Hersfeldiae
etc. etc. D[omino] nostro clementissimo, gratiosissime designatam sibi
historiarum professionem compta eruditaque propediem oratione inaugurali,
De corrupto historiarum studio, pro more auspicabitur, et quicquid
ad selectissimi [5] huius argumenti elucidationem facere videbitur,
data opera publice exponet; historiam, inquam, exponet universam et
speciatim ecclesiasticam, apparatu quidem et subsidiis sufficientibus
esse instructam, sed nec tanta fide, nec pari prudentia, huc usque tractatam
esse adeo ut maxima indigeat emendatione. Quemadmodum itaque reliquae
disciplinae seculo hoc prorsus alia ab eruditis ratione proponuntur,
sic in eo posthac erit totus, ut errores ab historicis commissos ad
oculum ostendat, mendacia fabulasque convellat, studia partium pravosque
affectus in scriptoribus observet, ceterasque corruptarum historiarum
causas in apricum proferat, non alium in finem quam ut veritas in profundo
Democriti puteo hactenus abscondita, eruatur, innocentia vindicetur,
reliquae facultates adiuventur et corruptus hactenus ecclesiae status
serio emendetur. Vestrum autem erit, cives academiae lectissimi, viri
solertissimi, propositum applausu vestro urgere, zelo vestro discendique
ardore animum ipsi addere, et de rebus arduis et selectissimis dicturo
sequenti Iovis die, hora X antimeridiana vacivas et curiosas aures praebere.
Hoc universo senatui accademico, novoque tum oratori tum professori
gratum, vobis autem fructuosum et decorum erit. Valete! P. P. die 29
au[gusti], an[no] 1697, sub sigillo acad[emiae] maiori.
[6]
De corrupto historiarum studio
Quoties antiquitatum monimenta pondero atque intervalla temporum partior,
toties quidem memorabilia quaevis literis consigno, sed huius maxime
seculi fata prorsus admiranda deprehendo. Ponentur haec singula alias
in medium, quando in praesentiarum historiae rationes commemorandae
sunt, in quantum illa et veterum e patrum avorumque res gestas contemplatur.
Evenit, fateor, historiae, et inprimis sacrae, ista felicitas, ut cum
recentiora quaevis annotentur, tum maxime infinita ferme antiquitatis
documenta ex oblivionis periculo hucusque sint erepta. Qua in re velut
aemulas inter se mutuo vidimus Europae nationes, ut iam ex initio huius
seculi admiremur Casaubonos, Scaligeros, Forbesios, Vossios, Grotios,
Baronios, Petavios, Sirmondos. Iam successu temporum industriam veneremur
et labores Rigaltii, Iac[obii] Gothofredi, Salamasii, Usserii, Labbei,
Valesii, Combesisii. Porro etiam Cotelerios, Dacherios, Baluzios, Blondellos,
Moinios, Gudios, Conrigios, Menagios in pretio habeamus. Denique e proximis
retro annis Huetios, Caveos, Morhofios, Dodvvellos, Pearsonios, Larroquanos,
Dupinios, Papebrochios, Mabillonios, Zigleros, Seckendorfios, Ittigios
recordemur: quin et in hac academia atque in his regionibus Hassiacis
exstiterunt, qui greca latinaque studia magnopere amplificarunt ac cum
cl[arissimo] viro Jo[hanne] Conrado Dieterico omnia preclara praestiterunt.
[7] II. Vehementer etiam in his ceterisque omnibus probandum
est, quidquid industriae ac fidei attulerunt, ut historia indubitata
temporum testis atque veritatis lux iure suo haberi queat. Sane si tantum
eius apparatum respicias, tot vasta scriptorum volumina, tot noviter
eruta monimenta, non est quod de penuria conqueramur. Ingratus sit atque
insigniter impudens, qui neget inexhaustos virorum maximorum labores,
conquirendis, eruendis, illustrandisque et vindicandis historiis impensos.
III. Ast neque ad iniuriam neque incommoda cuiusquam pertinere arbitror,
si dixero: historiam et sacram maxime, naevis suis insignibus adhuc
tum laborare, multaque ab antiquis et maioribus vel corrupta vel plane
ficta et falsa ad posteros transmissa observari. Tot insuper apud plerosque
scriptores veritati adversa exstare, ut ab iis quidem exemplum diligentiae
capiendum, sed delectus tamen rerum cum cura sit habendus. Id iam apertius
evincam, ac quale sit, quibusque ex causis ac fontibus manaverit, vestra,
auditores omnium ordinum honoratissimi, benevolentia confisus, idoneis
argumentis commonstrabo.
IV. Exempli interest, et ecclesiae reique publicae refert, ut gestarum
verum documenta non commemorentur magis sempliciter, quam ex initiis
causisque eventorum ac usibus legitime et ex vero diiudicentur. Planius
dicam atque omne historici officium in ea laude complectar, si suis
omnia ponderibus aestimet, nihil temere vel ex partium studio proponat,
aut quae eiusmodi sunt, ut ad vanam fluxamque delectationem, captationemve
gloriae ac commodorum spectent, adeoque inter simulacra et larvas una
cum auctoribus suis evanescant.
V. Repetenda igitur omnis historiae ratio a Deo est, cuius spiritum
neque virtus neque prona impertiendi voluntas destituit. Huius ex lumine
uti omnia sapientiae ac doctrinae instrumenta sumi debent, ita constitutis
per eum historiae subsidiis [8] commoda quaelibet inde sunt arcessenda.
Parum tamen dixi, nisi addidero, illum demum historicum geminum et ad
mentem divinam formatum esse, qui revocatus a corrupto impioque naturae
depravatae sensu de integro sit ex Deo genitus, animoque prorsus immutatus,
initiatus vero per fidem soli Christo et coniunctus. Is vero totum se
Deo credit, atque perversae rationi voluntatique ac ceteris rebus caducis
sponte renunciat, seque ad Christum Iesum unice revocat imitandum pariter
atque amore complectendum. Tum vero sua omnia ab auspiciis ductuque
numinis pendere intelliget, ac per preces serias et fidei obsequium,
idque simplex et infucatum vires obtinere inducet animum, quibus cupiditates
frangat, et Christi institutis temperet.
VI. Tales qui sunt, non omnia credunt temere, quae alii vel ex ingenio
vel mala fide confinxerunt. Sed procul studio et percipiunt ab aliis
relata, et ipsi auctores ex vero reddunt, causasque ac eventa rerum
apud animum profunde repetunt; tum etiam ditinguunt omnia suis spatiis,
et quid rectum pravumque sit, idonee demonstrant. Tantum vero abest,
ut historiarum veritatem convellant, ut sciant potius et prodant ipsi
momenta rerum, consiliaque et opera numinis supremi perspecta habeant
designentque feliciter, quae ante et post hominum corruptionem a Deo
geniisque ac hominibus sint perpetrata. Quae universa eo spectant, ut
tota ἀποκατασάσεως
πάντων[1]
ratio animis observetur, oculusque per sapientiae divinae harmoniam
ex praeteritis temporibus per praesentem aetatem in futura atque ipsam
aeternitatem figatur. Denique ut tota historici mens in solo Deo, quatenus
ille tandem omnia in omnibus futurus est, insistat atque conquiescat.[2]
VII. Partienda quidem hoc modo sunt argumenta rerum, ac prout illae
geruntur, ex auctoribus idoneis omnino depromenda. Verum inprimis ductu
Dei dispiciendum, quid iuri divino ac moribus optimis conveniat, et
auctore Deo non obscure [9] et inspeciem solum comprobetur. Ita
historicus verax nec documenta humana spernit, neque ex ingenio quidquam
comminiscitur, quando illi expeditum est σοφίαν
ἀρχαίων ἐκζητεῖν,
διήγησιν ἀνδρῶν
ὀνομασῶν συντηρεῖ
ν,[3] quod aeternae
Patris sapientiae Iesu Christo tribuitur.
VIII. Quare literas earumque presidia haud abiicit neque falsum pro
vero obtrudit, quod in philosophia vulgari alias saepius contingit.
Si illud modo firmum fixumque apud animum maneat, ut ad usum et tractationem
vitae omnia referantur atque emendatio fiat morum, illustriaque veterum
facta palam et publice atque sine metu malevolorum, promulgantur. Quam
rationem qui probat et sequitur, perpetuaque attentionis lege rectum
a pravo discernit; is propius a scopo abest et accurate etiam post divinam
institutionem literis ad felicitatem eruditur.
IX. Conficitur inde summum historiae caput, pium nempe ac liberum, neque
ullis per meum aut spem legibus circumscriptum. veritatis studium, quod
nos ab omni perturbatione procul constituat. Idque necessum est, non
in nuda tantum rerum gestarum commemoratione acquiescat, sed eas ad
regulam quoque divinam ac non fallentem exigat, atque ostendat, num
cum illa congruant et concilientur.
X. Iamsi in perquirendis historicis illud quisquam facere instituat,
quam exiguus verorum numerus apparebit? Etenim illud longe indignissimum
est, quod vulgus scriptorum, non doctrinae solum Christianae, sed rectae
etiam rationis summam, male de posteris meritam, obscurat, quando omnia
ad τὴν ἀναστροφὴν
τὴν πατροπαράδοτον
revocare solet. Igitur mirari licet, tot praeconia factorum, quae per
effrenem bellorum aut tribunalium et cathedrarum quoque sacrarum licentiam
impune perpetrata ex mente Christi apertis criminibus [10] fuerant
annumeranda. Legere obvium est tot ausa clericorum temeraria, vel avare
superbeque et proterve gesta, pietatis zelique titulo posteritati commendata.
Summatim tantum non omnia velut in scena sub personarum larvis per summam
simulationem peracta deprehendas. [4]
XI. Blandiuntur ita sibi mutuo mortales, atque incautos invitant, simul
ac decipiunt, nocentque exemplis pessimis, ac nihil Deo praeter irascendi
causas relinquunt. Neque enim excusandi locus est, si quis id sibi sumat,
ut de rebus gestis aliter pronunciet, atque ipsa aeterna immutabilisque
veritas praescripsit. Qui Alexandrum Caesarem caeterosque miris laudibus
depingunt, quid aliud, ut ille ait, nisi furiosos latrones praedonesque
orbis descripserunt? Nihil hic muto, quin addo insuper, ex historiae
Christianae monumentis certo persuasus: qui Constantinum I, Iustinianum,
Carolum et reliquos per omnia Magnos praedicant, nae isti rationem vitae
Christianae procul habent, ac in splendore inani et pompa, commodisque
temporum, imo in aperta tyrannide et ferocia perabsurde collocant.[5]
Incurrant eiusmodi ἐγκωμιασαὶ
vel in exterorum reprehensionem, et vel a Luciano audiant quid
sit τοῖς
ἐπαίνοις ἀρχόντων
καὶ στρατηγῶν
διατρίβειν, τοὺς
μὲν ổικείους
εἰς ὒψος ἐπαίρειν
et quae ibi subnectuntur[6].
XII. Ast in virum bonum, cumq[ue] Christianum, assentatio non cadit,
qui cum improbis adeo in hoc servili ἀνδρωπαρεσκείας
genere haud conspirar. Nec tamen enumerari omnes possunt, qui nulli
profanissimorum concesserunt ea parte dedecoris, quod quale sis, animus
Dei rectique ac veri amans, solus poterit existimare. Non dissimulabo,
graviter me doluisse, cum non ita pridem Petri Danielis Huetii Origeniana
[Origenis in Sacras Scripturas commentaria, quaecunque Graece reperiri
potuerunt interprete Petro Daniele Huetium, Coloniae, 1685]
legerem, quod vir coeteroquin eruditissimus, regem suum adeo immensis
laudibus extulit, ut auctoritate eius non modo [11] exarmatam
languere haeresin scribat, sed et pietati per eum ita honorem constare,
ut nulla ad audienda pietatis praecepta, paratior aetas hac nostra sit
futura. Nempe sic inanibus persuasionibus replent animum homines, et
inprimis collectam affusamque adversus innocentes iram, zeli nomine,
simulatumque Dei cultum pietatis praetextu ad posteros transmittunt.
XIII.[7] Non miror, exteros,
quos ethnicos vocant, historiarum finem ad duo saltem capita revocasse,
et cum χρησίμῳ
atque τῷ τερπνῷ
definiisse. Alii vel πιθανότητα
tantum commemorarunt, vel caverunt solum, ne quid falsi diceretur, neque
dissimularetur verum, aut ne qua suspicio gratiae esset vel simultatis.
Satis caetera apposite, si modo vel paucissimi in scribendo comprobassent.
Quid vero de iis dicam, quos vulgo Christianos scriptores et ecclesiasticos
appellant? Longum esset illos inter se contendere, quorum plurimi veritatis
terminos moverunt, fideique laudem apud cautiores obscurarunt, ac quod
de scriptoribus patriae suae aliquis dixit, ex veritate perpauca, ex
vanitate plurima narrando explicarunt. Id quod imposterum confectum
dabo, ut intelligatur verum esse, quod de natura veritatis dicitur,
eam non nisi longo tempore in lucem protrahi, postquam scil[icet] hominum
disceptantium odia et motus coeteri conquieverunt.
XIV.[8] Difficile autem sit,
causarum inire numerum, ex quibus sublestae fidei historias provenire
reperio, lectoribusque prudentibus, nihil praeter dubitandi rationes
relinquere: quarum tamen potissimas liceat enumerare. Primum quidem
foedus error est, ac tantum non unica corruptae eruditionis origo, quod
multi sese ad huiusmodi labores applicant, destituti necessariis praesidiis,
et vana, neque a Deo emendata mente, ad opus aggrediuntur. Hos vel prima
conatuum fundamenta etiam in historia deserunt, in quibus temere experiuntur
vires; non iam tum subacti, non exercitati probe ac lumine [12] sublimiore
et divina virtute instructi. Persuadent sibi non pauci, se singulari
Creatoris auxilio et favore in tractandis disciplinis, quam comodissime
carere posse, neque alia nisi naturae presidia requiri. Ita plus ex
conatu et opinione vulgi, quam ex successu habet consilium, quum tenebris
ethnicorum immersi, suavissimam coelestemque lucem fugiunt et declinant.
XV. Non capit humana ratio ortus rerum atque eventus, quatenus omnes
illi a spiritu aeterno vel occulte saltem diriguntur. Cum vero sibimet
indulget vana meditatione, tum monstra fingit, ipsamque se ignorantia
pariter ac temeritate et fastu deludit. Eadem infelicitas historiam
quoque oppressit, quum eandem vel a prorsus paganis vel saltem ab iis
accepimus, qui hos impietate tantum non exaequant. Nemo horum incorruptum
animi candorem hominibus exhibuit, qui adversus Deum subdolo ac contumaci
fuit. Atque haec est precipua fundi nostri calamitas, hic fons tot fabularum,
mendaciorum, calumniarumque et incertae historiae. Hinc plurimi ex impia
gentium disciplina prodeuntes, dicta gestaque; Dei miracula, ceteraque
ultra naturae fines posita, vel silentio premere, vel commentis obscurare,
instituerunt.
XVI. Mirum dictu, quantum hic sacerdotes Deorum turbarint, qui honorum
commodique sui rationibus ducti nihil populo aut posteris innotescere
sunt passi, nisi quod opinionibus et institutis suis non refragaretur.
Etenim hi fere soli quondam et religionem et literas, tabulasque memoriarum
et commentarios curarunt et quasi monopolium rerum omnium sub religionis
titulo exercuerunt. Ceteri, si ad scribendum animum applicarent, ex
arbitrio et oraculis sacerdotum suorum pendentes, paucissima vere prodiderunt.
Quae omnia non minus de corruptis Iudaeorum sacerdotibus capienda sunt,
postquam facti et non fallentes auctores cum Malachia desierunt. Unde
tot perversissima legas iudicia, tot calumnias et atrocissimas [13]
relationes Iudaeorum pariter ac paganorum de Christianis, quas Tacitus,
Plinius secundus, Suetonius, Porphyrius, Celsus aliique produnt.
XVII. Neque aliter video inter ipsos Christianos contigisse, postquam
horum plurimi a prima integritate sensim abducti non minus eiusmodi
animorum corruptelis indulserunt. Tunc enim, si primos Novi Foederis
conditores et viros apostolicos horumque discipulos aliquot excipias,
ceteri, plura ex suo, quam Christi sensu, tradiderunt. Irrepsit sensim
simulata religionis species, quotiescunque hostium insultus atque irae
conquiescebant. Ipso sane tertio seculo, ac nonnihil in secundo, coetus
Christianus per insignem hypocritarum colluviem tantum non oppressus
est. Succedentibus vero temporibus, tranquillus rerum status ad luxum
inertiamque et ambitionem ceteraque crimina, doctores una cum reliquis
transversos abripuit.
XVIII. Id vero imposterum distincte luculenterque per seculorum seriem
commonstrabo, cum aperte evincam, ad impietatem et hypocrisin, omnem
corruptelarum originem referendam esse. Nam quae vel stulte, vel temere
gesta sunt, ea conquisitis undique rationibus commendare vel praetextus
conquirere aut mendaciis obscurare sunt annisi. Inde adeo tot calumnias
legimus, quibus probi et impiis exosi in invidiam adducti sunt, aut
actiones iustae foedissimis obtrectationibus oneratae. Hinc tot insuper
lacunae in historiis antiquis non minus quam recentioribus, quum calamitates
publicae earumque praesagia a Deo promulgata omittuntur, vel satis quidem
frigide et incongrue, imo nonnunquam blaspheme commemorantur. Quo in
argumento, tales ego historicos a crimine horrendo, quod in Spiritum
Sanct[um] committitur, quam proxime abesse reor, quotiescunque isti
verba operaque eiusdem convitiis proscindunt, ceterosque exemplo suo
invitant.
[14] XIX. Speciatim vero in eiusmodi scriptorum genere, ambitio
sese prodit, quum illi ad laudes tantum adspirant, ac mulcent alios,
maxime potentiores, ambitiosis narrationibus, ne suismet commodis atque
encomiis destituantur. Plures animus corruptus eo impellit, quo aeternum
ac immortale nomen ex historia sibi promittant. Quales ineptiae a probo
et Christiano viro procul absint, eruditis tamen interdum familiares,
atque ex paganorum disciplina derivatae. Ubi simul recordor, quantum
aemulatio valeat, quippe ingentem malorum cumulum doctrinae inducens.
Ista non paucos per invidiam corruptos, coeco sui amore et admiratione
propriarum rerum abripuit, ut aliorum detrectarent institutis, laboresque
et alia quaevis aversarentur. Hinc diversissima, de uno quandoque facto,
non iudicia tantum, sed relata quoque legas, idque tum maxime, cum per
dissensiones in diversa trahuntur animi exulcerati et confusi. Hinc
tot pessimae circumstantiarum corruptiones quae vel omissae vel perverso
ordine ac scopo appositae, auctae etiam aut diminutae deprehenduntur.
Ut taceam, quam praefractis ingeniis nihil rectum aut commemoratu dignum
videatur, nisi quod ipsorum opinionibus vel moribus avitis exacte congruat.
XX. Versantur alii in historiis, ne proemia desint titulis librorum,
quando opulentiorum loculis insidiantur. Quae res pessimi exempli est,
adulatio nempe illorum, quibus historiarum scriptio venalis esse solet,
dedicando foetus suos, vel potius monstra et abortus, hominibus alias
inflatis. Tum vero tot encomia inaudita cumulant, tot horrendas assentandi
formulas, ut vel impudentissimos in ruborem dare possent. Laudo autem
et admiror veterum modestiam, qui talia procul habuerunt, atque in crimine
posuissent, luci committere publicae, qualia iam tabernas complere ac
tantum non rumpere videmus. [15] Sic fallitur incauta posteritas,
et heroas deosque iubetur existimare, qui vix mancipii personam ex merito
gerant.
XXI. Plurimum conatus, etsi cetera forsan satis ingenuos et doctrina
et prudentia deserit, qui toties de hoc curriculo deflexerunt, quoties
ne exiguis quidem subsidiis bene sapienterque comparatis, instructi
fuerunt. Ita multa rursus negligenter, multa ieiune ac tenuiter, persecuti
sunt, neque ab ea culpa liberandi, quae ad historiae, tam turpiter deformatae,
causas spectat. Afferunt nonnulli audaciam, et consignant literis historias,
quae illorum aetatis non sunt, aut confisi fallaci memoriae, aut haurientes
ex narrationibus incertis et frivolis, aut meris innixi coniecturis.
Haec atque huiusmodi deinde alii exscribunt, ac pro indubitatis obtrudunt
documentis, ut tanta fabularum congeries historiam inundet.
XXII. Non possunt non sapientes indignari multis historiarum compendiis,
syntagmatibus, chronologiis, aliisque, quorum auctores veris destituti
fontibus, rivulos sectantur, eosque impuros et lutulentos. Posthabito
etiam iudicio practico, obvia quaevis corradunt, absque ulla veritatis
cura inculcant, ne viso quidem ullo codice antiquo, aut auctore coaevo
perlecto. Cum itaque rivuli lutulente et turbide fluunt, tum fontes
impuros esse constat, et quaevis alia contaminare. Quibus omni certe
ratione obviam eundum esset, atque ex collatione testimoniorum non fallentium
series rerum accurata indaganda, opponendaque vera fictis, certa dubiis,
ordinata confusis praeferenda.
XXIII. Dixi hactenus de potioribus corruptarum historiarum causis, quae
ignorantia divinarum humanarumq[ue] rerum maxime [16] definiuntur.
Quibus id unicum adiungo, multum ex hac culpa in antiquos redundare,
quatenus illi per oscitantiam caeterasque causas tam parce memorias
suorum temporum reliquerunt. Nota est in vulgus doctorum quaerela, quoties
iacturam codicum antiquorum dolent, amissaque monimenta et innumeras
historiarum lacunas conqueruntur. Quod incommodum, uti per omnia ferme
tempora grassatum est, sic multo maiori ansam praebet corruptioni. Non
iam referam, quantum hac re abutantur, qui pro genuinis foetibus fictitios
auctoribus supponunt, vel ex ingenio comminiscuntur relationes, statum
indolemque circumstantiarum evertunt, et miro artificio res gestas confundunt.
XXIV. At vero illis minus condoleas, quam his, qui metu potentiorum
oppressi, scribere non audent, quae veriora esse norunt. Quamquam neque
tales habent, quo se magnopere tueantur; quippe ab adulatoribus non
prorsus alieni, certe in asserenda veritate languidi et negligentes,
nullaque candoris et fidei praemia apud Deum reposita persuasi. Interim
egregium illud quorundam institutum fuit, qui, quum praesenti tyrannorum
vi sese impares viderent, historias suas ex veritate conscriptas, clamque
tantisper habitas, posteris demum divulgandas commiserunt. Illustris
inter hos Procopius Caesarensis Historiam Iustiniani I sic composuit,
sapienterque, quoad viverer, occultavit, arcanamque dixitatque aetati
secuturae insignem rerum alias ignotissimarum seriem ex vero enarravit.
Ut taceam alios, quorum numerum Johannes ille Burchardus in Historia
Alexandri VI P[apae] R[omani] [Historia arcana sive de vita Alexandri
VI Papae, seu excerpta ex diario Johannis Burchardi, edita a Godefrido
Guilelmo Leibnizio, Hannoverae, 1697] ad modum diarii conscripta,
et nuperrime ab illustri Leibnitio edita, luculenter auxit. Modo illud
in eiusmodi scriptis non negligatur, ut animo puro soliusque veritatis
cupido arcana scelerum, consiliaque et fraudes, nullo vero imitandi
proposito cognoscamus. Quo forsan et illud Chronicon scandalosum
referendum, quod in Gallia iam tum [17] Ludovici XI temporibus
scriptum commemoratur, ac cum ceteris ea quasi soli exponit, larvisque
privat, quae in ultimis regum secessibus contigerunt. Neque alia, credo,
ratio est Arcanorum Aulicorum Elisabethae reginae Anglicae,
quae a Walsinghamo primum edita per Robertum Nantonium non ita pridem
illustrata sunt. [Le secret des Cours. Ou le journal de Walsingham,
secretaire d’Etat sous la reine Elisabeth, contenant les maximes
de politique necessaires aux courtisans et aux ministres d’Etat,
avec les remarques de Robert Nanton sur le regne et sur le favoris de
cette princesse, Eustache du Refuge, Cologne, 1695].
XXV. Haec atque huiusmodi instituta, quibus ignota hucusque et arcana
improborum facta deteguntur, si quis importuna et nec toleranda putet,
is cogitet, quae Salvianus Massiliensis in simili negotio graviter commonuit.[9]
Cum enim aliqui aegre ferrent, quod viris hucusque spectatis fides atque
commendatio per tot annorum quasi praescriptionem asserta demum dubia
redderetur; tum ista severe scripsit: «Nempe hoc causam corruptae
rei Christianae magis aggravat, si deteriores fuerint, qui tamen vulgo
meliores dicuntur. Neque tamen bonitati unius alterius obstat crimen
aut accusatio. Quam ob rem et veritatis perquirendae spes multos frustrata
est, aut solum dubios ancipites tenuit, et sola nec tempestiva προσωποληψία
cepit, ut simul commodis laudibusque aliorum ducti a recepta narratione
discedere dubitarint». Quam viam, qui non amplius ineunt, ii conscientiae
quidem et saluti consulere, sed famae fortunaeque negligentes esse videbuntur.[10]
XXVI. Usque adeo illuditur summo rerum statori atque arbitro, eiusque
innocentissimae soboli, veritati. Abhorrent ideo timidiores ab hac indaganda
et tuenda, alii metu calumniarum nihil recti probique sibi licere existimant.
Plurimi nec possibile sibi esse aut magnopere necessarium arbitrantur,
servire Deo, atque ad normam voluntatis eius, tam dulcis tamque salutaris,
sese componere. Paucissimi aliqua eaque incorrupta probitatis verae
exempla aut ceteris produnt aut ipsi observant atque imitantur. Ita
spes fallitur lectorum auditorumque, ac ipsa posteritas exempla [18]
potius pessima capit adulterandae veritatis sanctitatisque corrumpendae.
Plena hinc est ecclesia scandalis et vulneribus ferme non amplius sanabilibus,
resp[ublica] sceleribus et suppliciorum causis, calamitatibus item ac
turbis, immo universus orbis tragicis exemplis.
XXVII. Ex adverso si innocentissima proborum facinora, si primae maxime
ecclesiae facies propius innotescerent, quantam, quaeso, vim ad commovendos
animos et corrigendos persentisceremus? O si plures exstarent scriptores
cordati, qui deterso fallaciarum et hypocriseos fuco, homines, et in
his maxime principes in ecclesia et rep[ublica] vivis coloribus depinxissent!
Qui facta et dicta singulorum nude nec larvis ac simulacris tecta promulgassent !
Quantum non historiae modo, sed universae rei publicae et Christianae
lumen foenerarentur, quo nebulae mendaciorum solide possent discuti!
Dum interea in rebus gravissimis lacunas deploramus, coniecturis ducimur,
rimamur imprudentiorum confessiones per veritatem et conscientiam quandoque
expressas, ac reliqua subsidia omnia sedulo adhibemus.
XXVIII. Omnium tamen maxime eorum institutum probatur, qui vel manuscriptos,
annales et diaria publica privataque conquirunt, qui tabulas et acta
publica epistolasque familiares perlustrant, arcanas etiam privatorum
narrationes habent ad manus. Ex his sane in historia recentiori multo
felicius me profecisse fateor, quam ex vastis quibusdam historiarum
voluminibus. Scribunt privati homines in gratiam nullius, procul partium
studio, procul animi perturbationibus. Habent neminem, quem occulta
scriptione offensum metuant aut cui adulentur. Unde nude adeo et prout
res sese habent, memoriae causa in chartas coniiciunt. Quo ex genere
monimentorum superiori seculo cum alii, tum [19] maxime solertissimus
vir Matthias Flacius incomparabilem historiae thesaurum ex medio aevo
congessit, nec huius forte totam messem in Catalogo testium veritatis
communicavit. Recentiores non attingo, quorum in civilibus quidem hoc
instituto notissimi Melchior Goldastus atque Fridericus Hortlederus,
in ecclesiasticis Henr[icus] Canisius, Lucas Dacherius, Phil[ippus]
Labbeus, Jo[hannis] Bap[tista] Cotelerius, Franciscus Combesisius, Balusius,
Mabillonius, Seckendorffius et plures exstiterunt.
XXIX. In his ceterisque omnibus quantus selectus sit adhibendus, quanto
studio veritati cuncta sint tribuenda, tuendae pariter atque condecorandae,
inposterum cum cura et adhibita fide summa edisseram. Laetum enim prosperumque
hoc omen est, quum serenissimus atque potentissimus Princeps ac Dominus
Ernestus Ludovicus, Landgravius Hassiae, Princeps Hersfeldiae, comes
in Cattimeliboco, Dezia, Ziegenhainia, Nidda, Schaumburgo, Ysenburgo
et Budinga, etc. Princeps ac Dominus meus clementissimus, impetu animi
sapientissimi proprio, mihi nihil tale cogitanti in hac academia campum
patefecit industriae, aperuitque locum ad historiarum commemorationem.
Qua in re divinae voluntati morem gessi, animumque caetera secessus
otiique liberalis cupidum erexi atque firmavi ad ornandam provinciam
mihi graviter commissam.
XXX. Adsit Deus principis optimi consiliis, meque et contaus meos spiritu
suo dirigat ac secundet, eam omnibus mentem impertiatur, eas vires suggerat,
quae honorem nominis eius in pretio habeant, et ad pii devotique cultus
[20] reique publicae et patriae rationes faciant. Graviter enim
ac imprudens sit et in ignorantia rerum omnium versari iudicandus, quisquis
sapientissimum principis institutum in supervacaneis poneret. Quando
quidam et historia per se apud bonos omnes in pretio, et accuratior
inprimis selectiorque prorsus eiusmodi est, qua nec sacra nec civilis
doctrina aut vita denique communis carere potest. Iam si vel maxime
tot libelli vulgares ad manus sint: tamen et usus rerum et labores mei
in posterum planum facient, quam parum plerisque fidei in momentis gravissimis
sit adhibendum.
XXXI. Sigillatim qui sacrae docendi facultatem assequi student, illi
demum, si experiri non pigeat, intelligent, quantum valeat historia
emendatior ad usum et notitiam rerum divinarum, ut pernoscant recte
et usurpent cum fructu divinos scriptores, ut videant, quo eventu et
modo sapientia e coelo devocata et patefacta, quibus successibus et
instrumentis abditos suos sensus, numen immortale exposuerit. Magna
insuper et tantum non praecipua prudentiae pars in temperandis diiudicandisque
suis aliorumque actionibus posita est. Ista vero nunquam satis explorate
percipi poterit, nisi historiae et exempla et monita suggerant atque
inculcent. Id quod rursus fieri nequit, nisi in illis fucatum a genuino
discernatur, et quae per malevolos obscurata aut hypocritarum lenociniis
implicata sunt, intrepide evolvantur, ac imprimis in eorum, qui remp[ublicam]
et ecclesiam rexerunt, consilia conatusque procul studio aut obtrectatione
inquiratur.
XXXII. Sic demum fiet, ut multa optimis exemplis feramus accepta, pessima
quaevis suae relinquamus foeditati, neque insultemus innocentibus aut
indignemur eiusmodi personis, [21] quas impii aut imprudentes
ut haereticos et nebulones reprehendunt. Haud grave etiam sit, vindices
atque instauratores Christianismi per omnia tempora propius nosse, instrumenta
Dei admirari et in laudes quoque divinae clementiae descendere. Simul
delectabit in rebus publicis easdem saepe fabulas mutatis saltem personis
actas spectare, fontesque omnium morum, actionumque et successuum, exordia,
mutationes finesque et gubernationem, rerump[ublicarum] casus tragicos,
sapientum dicta et gesta, tyrannorum exitia, irae mansuetudinisque divinae
exempla designare. Uno verbo exprimam instituti nostri rationem: iuvabit
ubique et in sacris maxime nosse Christum et Antichristum, atque utriusque
gesta diligenter inter se conferre.
XXXIII. Qua in re illud de me ingenue atque in publico conspectu profiteor,
et exquisita tractandi ratione et ratis firmisque argumentis, denique
necessario veritatis antiquissimae studio memoriam omnium temporum,
rerump[ublicarum] et ecclesiarum me traditurum. Nihil mihi indulgebo,
nihil odio vel amori commodisve tribuam: veri tenax et recti ad vitae
usus universam docendi rationem referam. Probabunt, auguror, institutum,
quotquot probitatis amantes aeternam patris sapientiam fontemque omnis
genuinae doctrinae Iesum Christum venerantur. Ita in spem adducor capessendi
auspicato muneris, quod mihi plane divinitus iniunctum novi, atque auxilium
gratiamque patris coelestis mihi polliceor, omniumque benevolentiam,
qui haec studia et hos conatus existimant, decenter expeto.
XXXIV. Ad extremum apud vos maxime, cives academiae generosi atque nobilissimi,
industriae fideique meae aditum patere arbitror, studiisque et amori
nihil denegatum [22] iri credo, quae non fallant spem de me forte
conceptam, fucatumque nihil atque alienum habeant. Ita bene nobis cedent
labores, ut nec cuiquam officium meum desit, quin illud usu atque consuetudine
omnibus gnaviter sim commonstraturus. Quare agite, commilitones, et
tanto contentius revocemus animum mutuis operis atque cohortationibus
ad Dei nostri cultum, serium illum et purum, quo minus forsan temporis
ad emendandam vitae rationem pluribus est relictum! Tum ad studia atque
contemplationes divinarum humanarumque rerum aggrediamur, perlustremus
rerump[ublicarum] et ecclesiarum historias, cultum doctrinae induamus
elegantioris atque olim profuturae, vitam vero ante omnia emendatis
doctrinae rationibus instruamus!
|